Dave? Dave's not here man.
autem Medeam etsi cantabam, non adserebam, etsi cantari audiebam, non credebam. illa autem credidi-vae, vae! quibus gradibus deductus in profunda inferi, quippe laborans et aestuans inopia veri, cum te, deus meus (tibi enim confiteor, qui me miseratus es et nondum confitentem), cum te non secundum intellectum mentis, quo me praestare voluisti beluis, sed secundum sensum carnis quaererem. tu autem eras interior intimo meo et superior summo meo.
(Edited 27 seconds later.)